Bible Leaf 1. Corinthians

Name/Title

Bible Leaf 1. Corinthians

Entry/Object ID

37

Description

Running text of Vulgate – 1. Corinthians 9:7–10:18; catchword at the bottom: “edunt hostias”; letters at the top of both sides, recto: “COB “(?) and “I”; verso: “A”; verso left column decorated with alternating red and blue pen flourishes; remnants of holes for binding cords makes it clear which are the recto and verso sides.

Transcription

Transcription

- de lacte gregis non manducat. Numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit. Scriptum est enim in lege moysi. Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bubus cura est deo. An propter nos utique dicit. Nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi. Si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus. Si alii potestatis vestre participes sunt quare non potius nos. Sed non usi sumus hac potestate. Sed omnia sustinemus ne [quod] offendiculum demus evangelio Christi. Nescitis quoniam qui in sacrario operantur que de sacrario sunt edunt: Qui altario deserviunt cum altario participantur: Ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant: de evangelio vivere. Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hec ut ita fiant in me. Bonum est enim mihi magis mori: quam ut gloriam meam quis evacuet. Nam si evangelizavero non est mihi gloria. Necessitas enim mihi incumbit. Ve enim mihi est: si non evangeliza -vero. Si enim volens hoc ago mercedem habeo. Si autem invitus: dispensatio mihi credita est. Que est ergo merces mea: Ut evangelium predicans sine sumptu. ponam evangelium ut non abuter potestate mea in evangelio. Nam cum liber essem ex omnibus. omnium me servum feci: ut plures lucri facerem. Et factus sum iudaeis tamquam iudeus: ut iudeos lucrarer. His qui sub lege sunt quasi sub lege essem: cum ipse non essem sub lege. ut eos qui sub lege erant lucri facerem. His qui sine lege erant tamquam sine lege essem: cum sine lege dei non essem. sed in lege essem Christi. ut lucri facerem eos qui sine lege erant. Factus sum infirmis infirmus. ut infirmos lucri facerem. Omnibus omnia factus sum: ut omnes facerem salvos. Omnia autem facio propter evangelium: ut particeps eius efficiar. Nescitis quod hii qui in stadio currunt. omnes quidem currunt. sed unus accipit bravium. Sic currite ut conprehendatis. Omnis autem qui in agone contendit: ab omnibus se abstinet. Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. Ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans: Sed castigo corpus meum et in servitutem redigo. ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar Nolo enim vos ignorare fratres. quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt. et omnes in moyse baptizati sunt: in nube et in mari. Et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt: et omnes eundem potum spiritalem biberunt. Bibebant autem de spiritali consequenti eos petra. Petra autem erat Christus. Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo. Nam prostrati sunt in deserto. Hec autem in figura facta sunt nostri. ut non simus concupiscentes malorum: sicut et illi concupierunt. Neque ydolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est. Sedit populus manducare et bibere: et surrexerunt ludere. Neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt. et ceciderunt una die xx (viginti) tria milia. Neque temptemus Christum. sicut quidam eorum temptaverunt: et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt: et perierunt ab exterminatore. Hec autem omnia in figura contingebant illis. Scripta sunt autem ad correptionem nostram. in quos fines seculorum devenerunt. Itaque qui se existimat stare videat ne cadat. Temptatio vos non adprehendat: nisi humana. Fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis: et faciet cum temptatione [etiam] proventum ut possitis sustinere. Propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura. Ut prudentibus loquor. Vos ipi iudicate que dico. Calicem benedictionis cui benedicimus. Nonne communicatio sanguinis Christi est: Et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est. Quoniam unus panis et unum corpus multi sumus. Nam omnes quidem de uno pane et de uno calice participamus. Videte Israhel secundum carnem. Nonne qui (edunt hostias participes sunt altaris)

Language

Latin

Notes

Material: parchment

Dimensions

Height

180 mm

Width

130 mm

Book Details

Time Period

13th Century?

Condition

Overall Condition

Good legibility

Date Examined

May 12, 2025

Create Date

May 12, 2025

Update Date

March 6, 2026